published in: EEUWIG GELUK, de passie van de vroeg-christelijke martelaressen Perpetua en Felicitas & drie preken van
Augustinus, bezorgd en vertaald door Vincent Hunink,Elisabeth van Ketwich
Verschuur en Arie Akkermans, ingeleid door Toon Bastiaensen, Zoetermeer 2004
(reeks Ad Fontes)
(1)
Si uetera fidei exempla et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis
operantia propterea in litteris sunt digesta ut lectione eorum quasi
repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo confortetur, cur non et noua
documenta aeque utrique causae conuenientia et digerantur? Vel quia proinde et
haec uetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo
tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam uenerationem
antiquitatis.
Sed uiderint qui unam uirtutem Spiritus unius
Sancti pro aetatibus iudicent temporum, cum maiora reputanda sunt nouitiora
quaeque ut nouissimiora secundum exuperationem gratiae in ultima saeculi spatia
decretam. ‘In nouissimis enim diebus,’ dicit dominus, ‘effundam de spiritu
meo super omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum; et super seruos
et ancillas meas de meo Spiritu effundam; et iuuenes uisiones uidebunt, et senes
somnia somniabunt.’
Itaque et nos qui sicut prophetias ita et
uisiones nouas pariter repromissas et agnoscimus et honoramus ceterasque
uirtutes Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus - cui et missus est
idem omnia donatiua administratu<ru>s in omnibus, pro<ut> unicuique
distribuit Dominus -, necessario et digerimus <ea> et ad gloriam Dei
lectione celebramus, ut ne qua aut inbecillitas aut desperatio fidei apud
ueteres tantum aestimet gratiam diuinitatis conuersatam, siue <in>
martyrum siue in reuelationum dignatione, cum semper Deus operetur quae
repromisit, non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium.
Et nos itaque quod audiuimus et contrectauimus,
annuntiamus et uobis, fratres et filioli, uti et uos qui interfuistis
rememoremini gloriae domini et qui nunc cognoscitis per auditum communionem
habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum domino nostro Iesu Christo cui
est claritas et honor in saecula saeculorum. Amen.
(2)
Apprehensi sunt adolescentes catechumeni, Reuocatus et Felicitas, conserua eius,
Saturninus et Secundulus; inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter
instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum
aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera. Erat autem ipsa circiter
annorum uiginti duo.
Haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa
narrauit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.
(3)
‘Cum adhuc,’ inquit, ‘cum prosecutoribus essemus et me pater uerbis
euertere cupiret et deicere pro sua affectione perseueraret: "Pater,"
inquam, "uides uerbi gratia uas hoc iacens, urceolum siue aliud?
Et dixit: "Video."
Et ego dixi ei: "Numquid alio nomine
uocari potest quam quod est?"
Et ait: "Non."
"Sic et ego aliud me dicere non possum
nisi quod sum, christiana."
Tunc pater motus hoc uerbo mittit se in me, ut
oculos mihi erueret, sed uexauit tantum et profectus est uictus cum argumentis
diaboli.
Tunc paucis diebus quod caruissem patrem,
Domino gratias egi et refrigeraui absentia illius. In ipso spatio paucorum
dierum baptizati sumus, et mihi Spiritus dictauit non aliud petendum ab aqua
nisi sufferentiam carnis. Post paucos dies recipimur in carcerem; et expaui,
quia numquam experta eram tales tenebras. O diem asperum! Aestus ualidus
turbarum beneficio, concussurae militum. Nouissime macerabar sollicitudine
infantis.
Ibi tunc Tertius et Pomponius, benedicti
diaconi qui nobis ministrabant, constituerunt praemio uti paucis horis emissi in
meliorem locum carceris refrigeraremus.
Tunc exeuntes de carcere uniuersi sibi
uacabant; ego infantem lactabam iam inedia defectum; sollicita pro eo adloquebar
matrem et confortabam fratrem, commendabam filium; tabescebam ideo quod illos
tabescere uideram mei beneficio.
Tales sollicitudines multis diebus passa sum;
et usurpaui ut mecum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata
sum a labore et sollicitudine infantis, et factus est mihi carcer subito
praetorium, ut ibi mallem esse quam alicubi.
(4)
Tunc dixit mihi frater meus: "Domina soror, iam in magna dignatione es,
tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus."
Et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficia tanta experta eram,
fidenter repromisi ei dicens: "Crastina die tibi renuntiabo." Et
postulaui, et ostensum est mihi hoc:
Video scalam aeream mirae magnitudinis,
pertingentem usque ad caelum, et angustam, per quam nonnisi singuli ascendere
possent, et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. Erant ibi
gladii, lanceae, hami, machaerae, uerruta, ut si quis neglegenter aut non sursum
adtendens ascenderet, laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. Et erat
sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias
praestabat et exterrebat ne ascenderent.
Ascendit autem Saturus prior, qui postea se
propter nos ultro tradiderat, quia ipse nos aedificauerat et tunc, cum adducti
sumus, praesens non fuerat. Et peruenit in caput scalae et conuertit se et dixit
mihi: "Perpetua, sustineo te; sed uide ne te mordeat draco ille."
Et dixi ego: "Non me nocebit, in nomine
Iesu Christi." Et de sub ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput;
et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput et ascendi.
Et uidi spatium immensum horti et in medio
sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem; et
circumstantes candidati milia multa. Et leuauit caput et aspexit me et dixit
mihi: "Bene uenisti, tegnon." Et clamauit me et de caseo quod mulgebat
dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus et manducaui; et
uniuersi circumstantes dixerunt: "Amen."
Et ad sonum uocis experta sum, conmanducans
adhuc dulce nescio quid. Et retuli statim fratri meo, et intelleximus passionem
esse futuram, et coepimus nullam iam spem in saeculo habere.
(5)
Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. Superuenit autem et de ciuitate
pater meus, consumptus taedio, et ascendit ad me, ut me deiceret, dicens:
"Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater
uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi, si te praeposui
omnibus fratribus tuis: ne me dederis in dedecus hominum. Aspice fratres tuos,
aspice matrem tuam et materteram, aspice filium tuum, qui post te uiuere non
poterit. Depone animos; ne uniuersos nos extermines: nemo enim nostrum libere
loquetur, si tu aliquid fueris passa."
Haec dicebat quasi pater pro sua pietate,
basians mihi manus, et se ad pedes meos iactans et lacrimans me iam non filiam
nominabat, sed dominam. Et ego dolebam casum patris mei, quod solus de passione
mea gauisurus non esset de toto genere meo, et confortaui eum dicens: "Hoc
fiet in illa catasta quod Deus uoluerit: scito enim nos non in nostra esse
potestate constitutos, sed in Dei." Et recessit a me contristatus.
(6)
Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur. Et peruenimus ad
forum. Rumor statim per uicinas fori partes cucurrit, et factus est populus
inmensus. Ascendimus in catastam. Interrogati ceteri confessi sunt. Ventum est
et ad me. Et apparuit pater ilico cum filio meo, et extraxit me de gradu,
dicens: "Supplica; miserere infanti."
Et Hilarianus procurator, qui tunc loco
proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat: "Parce,"
inquit, "canis patris tui, parce infantiae pueri. Fac sacrum pro salute
imperatorum."
Et ego respondi: "Non facio."
Hilarianus: "Christiana es?" inquit.
Et ego respondi: "Christiana sum."
Et cum staret pater ad me deiciendam, iussus
est ab Hilariano proici. Et uirga percussus est: et doluit mihi casus patris
mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta eius misera. Tunc nos
uniuersos pronuntiat et damnat ad bestias; et hilares descendimus ad carcerem.
Tunc quia consueuerat a me infans mammas
accipere et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum,
postulans infantem. Sed pater dare noluit. Et quomodo Deus uoluit, neque ille
amplius mammas desiderauit, neque mihi feruorem fecerunt, ne sollicitudine
infantis et dolore mammarum macerarer.
(7)
Post dies paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi
uox et nominaui Dinocraten. Et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset
nisi tunc, et dolui commemorata casus eius. Et cognoui me statim dignam esse et
pro eo petere debere. Et coepi de ipso orationem facere multum et ingemescere ad
Dominum. Continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc.
Video Dinocraten exeuntem de loco tenebroso ubi
et conplures erant, aestuantem ualde et sitientem, sordido uultu et colore
pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. Hic Dinocrates
fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie
cancerata male obiit, ita ut mors eius odio fuerit omnibus hominibus. Pro hoc
ergo orationem feceram;
et inter me et illum grande erat diastema, ita
ut uterque ad inuicem accedere non possemus. Erat deinde in illo loco, ubi
Dinocrates erat, piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura
pueri; et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. Ego dolebam quod et piscina
illa aquam habebat, et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset.
Et experta sum, et cognoui fratrem meum laborare, sed fidebam me profuturam
labori eius. Et orabam pro eo omnibus diebus, quousque transiuimus in carcerem
castrensem: munere enim castrensi eramus pugnaturi - natale tunc Getae Caesaris
-. Et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrimans, ut mihi
donaretur.
(8)
Die quo in neruo mansimus, ostensum est mihi hoc.
Video locum illum quem retro uideram et
Dinocraten mundo corpore, bene uestitum, refrigerantem; et ubi erat uulnus,
uideo cicatricem; et piscinam illam, quam retro uideram, summisso margine usque
ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione. Et super marginem
fiala aurea plena aqua. Et accessit Dinocrates et de ea bibere coepit; quae
fiala non deficiebat. Et satiatus accessit de aqua ludere more infantium
gaudens. Et experta sum. Tunc intellexi translatum eum esse de poena.
(9)
Deinde post dies paucos Pudens miles optio, praepositus carceris, nos
magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in nobis, qui multos ad nos
admittebat ut et nos et illi inuicem refrigeraremus.
Vt autem proximauit dies muneris, intrat ad me
pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram
mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta
uerba quae mouerent uniuersam creaturam. Ego dolebam pro infelici senecta eius.
(10)
Pridie quam pugnaremus, uideo in horomate hoc: uenisse Pomponium diaconum ad
ostium carceris et pulsare uehementer. Et exiui ad eum et aperui ei; qui erat
uestitus discincta candida, habens multiplices galliculas. Et dixit mihi:
"Perpetua, te expectamus: ueni." Et tenuit mihi manum, et coepimus ire
per aspera loca et flexuosa.
Vix tandem peruenimus anhelantes ad
amphitheatrum, et induxit me in media arena, et dixit mihi: "Noli pauere:
hic sum tecum et conlaboro tecum." Et abiit. Et aspicio populum ingentem
adtonitum; et quia sciebam me ad bestias damnatam esse, mirabar quod non
mitterentur mihi bestiae. Et exiuit quidam contra me Aegyptius, foedus specie,
cum adiutoribus suis, pugnaturus mecum. Veniunt et ad me adolescentes decori,
adiutores et fautores mei.
Et expoliata sum, et facta sum masculus; et
coeperunt me fauisores mei oleo defricare, quomodo solent in agone; et illum
contra Aegyptium uideo in afa uolutantem.
Et exiuit uir quidam mirae magnitudinis, ut
etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus, purpuram inter duos clauos
per medium pectus habens, et galliculas multiformes ex auro et argento factas,
et ferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea. Et
petiit silentium et dixit: "Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam
gladio; haec, si hunc uicerit, accipiet ramum istum." Et recessit.
Et accessimus ad inuicem et coepimus mittere
pugnos. Ille mihi pedes adprehendere uolebat; ego autem illi calcibus faciem
caedebam. Et sublata sum in aere, et coepi eum sic caedere, quasi terram non
calcans. At ubi uidi moram fieri, iunxi manus, ut digitos in digitos mitterem,
et apprehendi illi caput; et cecidit in faciem, et calcaui illi caput. Et coepit
populus clamare et fauisores mei psallere. Et accessi ad lanistam et accepi
ramum. Et osculatus est me et dixit mihi: "Filia, pax tecum." Et coepi
ire cum gloria ad portam Sanauiuariam. Et experta sum.
Et intellexi me non ad bestias, sed contra
diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi esse uictoriam.
Hoc usque in pridie muneris egi; ipsius autem
muneris actum, si quis uoluerit, scribat.’
(11)
Sed et Saturus benedictus hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit.
"Passi," inquit, "eramus, et
exiuimus de carne, et coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum
manus nos non tangebant. Ibamus autem non supini sursum uersi, sed quasi mollem
cliuum ascendentes. Et liberato primo mundo uidimus lucem inmensam, et dixi
Perpetua - erat enim haec in latere meo -: "Hoc est quod nobis Dominus
promittebat: percepimus promissionem."
Et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis,
factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi uiridiarium, arbores
habens rosae et omne genus flores. Altitudo arborum erat in modum cypressi,
quarum folia cadebant sine cessatione.
Ibi autem in uiridiario alii quattuor angeli
fuerunt clariores ceteris; qui, ubi uiderunt nos, honorem nobis dederunt, et
dixerunt ceteris angelis: "Ecce sunt, ecce sunt," cum admiratione. Et
expauescentes quattuor illi angeli, qui gestabant nos, deposuerunt nos. Et
pedibus nostris transiuimus ad stadium uia lata. Ibi inuenimus Iocundum et
Saturninum et Artaxium, - qui eadem
persecutione uiui arserunt - , et Quintum - qui, et ipse martyr, in carcere
exierat -. Et quaerebamus de illis, ubi essent ceteri. Angeli dixerunt nobis:
"Venite prius, introite, et salutate Dominum."
(12)
Et uenimus prope locum, cuius loci parietes tales erant quasi de luce
aedificati; et ante ostium loci illius angeli quattuor stabant, qui introeuntes
uestierunt stolas candidas. Et introiuimus, et audiuimus uocem unitam dicentem:
"Agios agios agios," sine cessatione. Et uidimus in eodem loco
sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos, et uultu iuuenili, cuius
pedes non uidimus. Et in dextera et in sinistra seniores quattuor, et post illos
ceteri seniores complures stabant.
Et introeuntes cum admiratione stetimus ante
thronum, et quattuor angeli subleuauerunt nos, et osculati sumus illum, et de
manu sua traiecit nobis in faciem. Et ceteri seniores dixerunt nobis:
"Stemus"; et stetimus et pacem fecimus. Et dixerunt nobis seniores:
"Ite et ludite."
Et dixi Perpetuae: "Habes quod uis."
Et dixit mihi: "Deo gratias, ut quomodo in
carne hilaris fui, hilarior sim et hic modo."
(13)
Et exiuimus et uidimus ante fores Optatum episcopum ad dexteram et Aspasium
presbyterum doctorem ad sinistram, separatos et tristes. Et miserunt se ad pedes
nobis, et dixerunt: "Componite inter nos, quia existis, et sic nos
reliquistis."
Et diximus illis: "Non tu es papa noster
et tu presbyter? Vt uos ad pedes nobis mittatis?" Et moti sumus et complexi
illos sumus.
Et coepit Perpetua graece cum illis loqui, et
segregauimus eos in uiridiarium sub arbore rosae. Et dum loquimur cum eis,
dixerunt illis angeli: "Sinite illos refrigerent; et si quas habetis inter
uos dissensiones, dimittite uobis inuicem." Et conturbauerunt eos, et
dixerunt Optato: "Corrige plebem tuam, quia sic ad te conueniunt quasi de
circo redeuntes et de factionibus certantes." Et sic nobis uisum est quasi
uellent claudere portas.
Et coepimus illic multos fratres cognoscere,
sed et martyras. Vniuersi odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat. Tunc
gaudens expertus sum.’
(14)
Hae uisiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae,
quas ipsi conscripserunt.
Secundulum uero Deus maturiore exitu de saeculo
adhuc in carcere euocauit, non sine gratia, ut bestias lucraretur. Gladium tamen
etsi non anima, certe caro eius agnouit.
(15)
Circa Felicitatem uero, et illi gratia Domini eiusmodi contigit. Cum octo iam
mensium uentrem haberet - nam praegnans fuerat adprehensa -, instante spectaculi
die in magno erat luctu, ne propter uentrem differretur - quia non licet
praegnantes poenae repraesentari - et ne inter alios postea sceleratos sanctum
et innocentem sanguinem funderet.
Sed et conmartyres grauiter contristabantur, ne
tam bonam sociam quasi comitem solam in uia eiusdem spei relinquerent. Coniuncto
itaque unito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris.
Statim post orationem dolores inuaserunt. Et
cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doleret, ait illi
quidam ex ministris cataractariorum: ‘Quae sic modo doles, quid facies obiecta
bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti?’
Et illa respondit: ‘Modo ego patior quod
patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo
passura sum.’ Ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam
educauit.
(16)
Quoniam ergo permisit et permittendo uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius
muneris conscribi, etsi indigni ad supplementum tantae gloriae describendae,
tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius exequimur,
unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate, quia
tribuno castiganti eos et male tractanti - qui ex admonitionibus hominum
uanissimorum uerebatur ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus
magicis -, in faciem et respondit: ‘Quid utique non permittis nobis
refrigerare noxiis nobilissimis, Caesaris scilicet, et natali eiusdem
pugnaturis? Aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur?’
Horruit et erubuit tribunus; et ita iussit
illos humanius haberi, ut fratribus eius et ceteris facultas fieret introeundi
et refrigerandi cum eis, iam et ipso optione carceris credente.
(17)
Pridie quoque cum illam cenam ultimam quam liberam uocant - quantum in ipsis
erat, non cenam liberam sed agapem -, cenarent, eadem constantia ad populum
uerba iactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae
felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: ‘Crastinus
satis uobis non est? Quid libenter uidetis quod odistis? Hodie amici, cras
inimici. Notate tamen uobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in
die illo.’
Ita omnes inde adtoniti discedebant, ex quibus
multi crediderunt.
(18)
Illuxit dies uictoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum,
quasi in caelum, hilares, uultu decori, si forte gaudio pauentes non timore.
Sequebatur Perpetua lucido uultu et placido incessu, ut matrona Christi, ut Dei
delicata, uigore oculorum deiciens omnium conspectum. Item Felicitas, saluam se
peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice
ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo.
Et cum ducti essent in portam et cogerentur
habitum induere, uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum
Cereris, generosa illa in finem usque constantia repugnauit. Dicebat enim:
‘Ideo ad hoc sponte peruenimus, ne libertas nostra obduceretur; ideo animam
nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus; hoc uobiscum pacti sumus.’
Agnouit iniustitia iustitiam: concessit
tribunus, quomodo erant, simpliciter inducerentur. Perpetua psallebat, caput iam
Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti
comminabantur. Dehinc, ut sub conspectu Hilariani peruenerunt, gestu et nutu
coeperunt Hilariano dicere: ‘Tu nos,’ inquiunt, ‘te autem Deus.’
Ad hoc populus exasperatus flagellis eos uexari
per ordinem uenatorum postulauit; et utique gratulati sunt quod aliquid et de
dominicis passionibus essent consecuti.
(19)
Sed qui dixerat: ‘Petite et accipietis,’ petentibus dederat eum exitum quem
quis desiderauerat. Nam, si quando inter se de martyrii sui uoto
sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur,
ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. Itaque in commissione spectaculi ipse
et Reuocatus leopardos experti, etiam super pulpitum ab urso erat uexatus.
Saturus autem nihil magis quam ursum
abominabatur; sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. Itaque cum apro
subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem
bestia post dies muneris obiit; Saturus solummodo tractus est. Et cum ad ursum
substrictus esset in ponte, ursus de cauea prodire noluit. Itaque secundo
Saturus inlaesus reuocatur.
(20)
Puellis autem ferocissimam uaccam, ideoque praeter consuetudinem conparatam,
diabolus praeparauit, sexui earum etiam de bestia aemulatus. Itaque dispoliatae
et reticulis indutae producebantur. Horruit populus alteram respiciens puellam
delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. Ita reuocatae et
discinctis indutae.
Prior Perpetua iactata est, et concidit in
lumbos. Et ubi sedit, tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit,
pudoris potius memor quam doloris. Dehinc, acu requisita, et dispersos capillos
infibulauit; non enim decebat martyram sparsis capillis pati, ne in sua gloria
plangere uideretur.
Ita surrexit, et elisam Felicitatem cum
uidisset, accessit et manum ei tradidit et suscitauit illam. Et ambae pariter
steterunt. Et populi duritia deuicta, reuocatae sunt in portam Sanauiuariam.
Illic Perpetua a quodam tunc catechumeno,
Rustico nomine, qui ei adhaerebat, suscepta et quasi a somno expergita - adeo in
spiritu et in extasi fuerat - circumspicere coepit, et stupentibus omnibus ait:
‘Quando,’ inquit, ‘producimur ad uaccam illam nescio quam?’
Et cum audisset quod iam euenerat, non prius
credidit nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset.
Exinde accersitum fratrem suum, et illum catechumenum, adlocuta est dicens:
‘In fide state et inuicem omnes diligite, et passionibus nostris ne
scandalizemini.’
(21)
Item Saturus in alia porta Pudentem militem exhortabatur dicens: ‘Ad
summam,’ inquit, ‘certe, sicut praesumpsi et praedixi, nullam usque adhuc
bestiam sensi. Et nunc de toto corde credas: ecce prodeo illo, et ab uno morsu
leopardi consummor.’
Et statim in fine spectaculi leopardo obiectus
de uno morsu tanto perfusus est sanguine, ut populus reuertenti illi secundi
baptismatis testimonium reclamauerit: ‘Saluum lotum, saluum lotum.’ Plane
utique saluus erat qui hoc modo lauerat.
Tunc Pudenti militi inquit: ‘Vale,’ inquit,
‘et memento fidei et mei; et haec te non conturbent, sed confirment.’
Simulque ansulam de digito eius petiit, et uulneri suo mersam reddidit ei
hereditatem, pignus relinquens illi et memoriam sanguinis.
Exinde iam exanimis prosternitur cum ceteris ad
iugulationem solito loco. Et cum populus illos in medio postularet, ut gladio
penetranti in eorum corpore oculos suos comites homicidii adiungerent, ultro
surrexerunt et se quo uolebat populus transtulerunt, ante iam osculati inuicem,
ut martyrium per sollemnia pacis consummarent.
Ceteri quidem inmobiles et cum silentio ferrum
receperunt; multo magis Saturus, qui et prior ascenderat, prior reddidit
spiritum, nam et Perpetuam sustinebat.
Perpetua autem, ut aliquid doloris gustaret,
inter ossa conpuncta exululauit, et errantem dexteram tirunculi gladiatoris ipsa
in iugulum suum transtulit. Fortasse tanta femina aliter non potuisset occidi,
quae ab inmundo spiritu timebatur, nisi ipsa uoluisset.
O
fortissimi ac beatissimi martyres! O uere uocati et electi in gloriam domini
nostri Iesu Christi! Quam qui magnificat et honorificat et adorat, utique et
haec non minora ueteribus exempla in aedificationem ecclesiae legere debet, ut
nouae quoque uirtutes unum et eundem semper Spiritum Sanctum usque adhuc operari
testificentur, <et> omnipotentem Deum Patrem et Filium eius Iesum Christum
Dominum nostrum, cui est claritas et inmensa potestas in saecula saeculorum.
Amen.
(text
based on ed. Bastiaensen; corr. Jan. 2004)
latest changes
here: 26-01-2011 12:03