Vita Radbodi Latijnse tekst tekst gepubliceerd in: Vita Radbodi Ultraiectensis episcopi, ed. O. Holder-Egger, in: Monumenta Germaniae historica, Scriptores 15, Hannover 1887, 569-571c tekst afkomstig uit: 'Vita S. Radbodi episcopi et confessoris quod est III Kalendas Decembris', Koninklijke Bibliotheek 's Gravenhage, Cod. Passionale II, pars aestivalis, 70 E 21 = Collectie Weesp 14, fol. 327r - 329v. tekst
uit de MG uitgave gescand door Jan Onrust, VITA
RADBODI EPISCOPI TRAIECTENSIS
INCIPIT
VITA SANCTI RADBODI EPISCOPI ET CONFESSORIS, QUOD
EST III. KALENDAS DECEMBRIS Sancti
patris Radbodi Traiectensis ecclesiae episcopi vitam vivendique, cursum aggressi
<aures> adhibentibus stilo depingere, non ut pre inopia fidei et ingenii
vel audita congrue vel tantae condigna materiae sufficiamus contexere, sed ne
inveniamur ingrati conviciisque digni, si experta testimonio sileamus, licet non
urbano, ut deceret, sed rustico utcumque lepore, more anseris inter olores
strependo, tamen hoc Christo duce sumamus exordium. (#1)
Igitur vir sanctus ab inclitis Francorum parentibus et christianissimis editus,
mundum multis meritorum decoravit augmentis, nam ab ipsis, ut. ita dicam,
crepundiis caelum versus ire coepit animo. Nec tamen nominis presagium vacat a
mistico, cum iuxta ydioma Radbodus 'consilii nuncius' ore sonat Latino. Tali
nomine nuncupatur et merito, qui vere consilii legatus Fresonicae genti,
maternum genus unde duxit, a Christo est mittendus. Nam talis nuncius consilium
suis attulit omnibus. Dux quoque Fresonum Radbodo suae matris attavus extitit,
nomen et inde more parentum, velut presaga futuri, mater imposuit. Qui
mox, tempore cunarum expleto, studio litterarum commendatur a suis. Florem vero
primevae iuventutis apud Guntherum Agrippinensis ecclesiae presulem, qui eius
avunculus extitit, sub ferula scolae degens edomuit. Sed presuli non
succedentibus prosperis, tamen nequaquam ad animae dampnum, ut credendum est,
puer indolis egregiae suorum consultu, multorum et favore, quia ut Dei gratia
perfusus amabatur ab omnibus, Karoli regis Francorum, filii quoque Lothowici
imperatoris, adiit palacium, non palatini honoris avidus, sed quia tunc temporis
infra domesticos prefati regis parietes insigne septiformis philosophiae viguit
exercicium. Huius
gymnasii curam Manno philosophus freno sapientiae regebat, cui sanctus puer
litterarum pollens studio sagaciter adherebat. Erant autem et illi sodales
huiusmodi convivii participes Stephanus et Mancio, aetate maiores, non studio
superiores. Inter illos etenim exoritur propere clandestina morum aemulatio,
quis eorum precelleret alium, non honoris ambitu, sed humilitatis officio, non
livoris stimulo, sed caritatis affectu, lectionis et <discendi> studio.
Qui ambo, quos meritis convincebat, non multo post cathedram sortiti sunt
episcopalem, Stephanus Tungrensis ecclesiae, Mancio Cabillonensis. At
vero hic venerabilis adolescens more apis floribus litterarum inherendo, saporem
gustatae dulcedinis non deperdens seque superni roris nectare inebrians,
presertim triformis philosophiae operam dare non destitit argumentis, donec
gemellis sophiae sic lactaretur uberibus, ut apprime peritus emicuerit omnibus. Sed
inter haec animi vigore annos adolescentiae superando, carnis rebellionem sale
parcimoniae castigando, mundialia caelestium comparatione parvipendendo,
spiritualium deliciis sollerter insudando, se penitus a rebus transitoriis
alienare disposuit, et inmatura iam aetate mores habendo seniles, nullis se
implicans illecebris, soli Deo placere studuit. Noctes et dies spiritualibus
vacans epulis, formavit id secum iam tunc in affectu, quod post probavit in
opere. Nec
regis excellentiam huius aromatis odor aufugit; nam quo se studiosius occultari
laborabat, eo altius ore populi nolens volens diffamabatur in orbem. Nam ut
palma floruit, sicut cedrus Libani multiplicabatur in domo Domini; fit regi pro
morum qualitate acceptabilis, regni primatibus honorabilis, populo placabilis,
quia Deo erat amabilis. Postquam
vero Karolus hominem exuit, sub quo sanctus vir annos adolescentiae transegit,
suos visitaturus, patriam rustice Lomochanum nuncupatam adiit. Quin et Hugoni
summae dignitatis abbati tunc temporis et abbatum precipuo iunctus, palmam
philosophandi pre ceteris extulit tam dyalecticis quam rethoricis
insistendo sollerter argumentis, meritorum gradibus velut quibusdam scalis
virtutum ad altum transcendens, caelestis lampas ubique resplenduit. (#2)
Interea contigit, Egilberto presule carnis debitum solvente, Traiectensem
ecclesiam pastore viduatam existere. Filiis ergo eiusdem ecclesiae pro electione
pastoris in unum haut segniter adunatis, fit non sine nutu Dei unanimis
concordia tam cleri quam plebis, hunc virum meritis approbatum sibi in patrem
exposcere, nec alium aliousque opus haberi quaerere, quia Deo dignus inventus
est. Quin
et rex Arnulphus, qui tunc regni gubernabat habenas, eius et <principes>,
laudanda, sancti viri opinione delectati, ad idem non sine nutu Dei divinitus
ammoniti, tractabant in commune. Sicque factum est, ut regis, principum, cleri
populique consilio concordi vir primo omnium rerum ignarus, post diu reluctans,
episcopali dignus asscribitur electioni. Qui, eo comperto, ut verus humilis
duplici suspensus angustia, diu secum hesitans, quid mallet, dubius, cui parti
cederet, tandem, dum honorem fugere nititur, honoris ad gradum eligitur et, ut
verius dicam, invitus rapitur. (#3)
Mox suscepta benedictione, processurus ad pugnam Christi miles ut emeritus,
spiritualibus viriliter accingitur armis. Mutat habitum augendo insignia morum,
Christi regulae subiectus, angusto calle vivendi perfectae religionis efficitur
monachus. Nec solum carnis ab esu, sed ab omni prorsus ciborum delectamento se
subtraheris, biduanis ac triduanis animum pavit ieiuniis. Imbecillitatem vero,
corporis vilibus naturaeque mortalium necessariis, vix herens ossibus,
sustentabat alimoniis, hilari tamen vultu universis laeticiam preferens seque
simulans inter suos ciborum uti deliciis; paucis tamen suorum hoe privatim
scientibus, abstinentiae culmen, prout humanae sagacitati potens erat, occuluit
omnibus. Quod
cum quidam laicorum nomine Gummar, inter suos familiariter habitus, frequenter
adire solitus episcopum, propalare non horruit, quod Deus in sanctis suis
mirabilis per servum suum operari non distulit, res ipsa silere non patitur. (#4)
Nam quodam die ut familiaris sancto assedit ad mensam, assuetis utens
colloquiis, tandem supplicat episcopo, quod sibi liceret vasis appositi potum
haurire. Solebat
enim ei quoddam vas, onichinum, auro decenter ornatum, aqua plenum, unde
biberet, apponi. Sed
presule non consentiente, quia non diffamari maluit, tempus oportunum nactus,
ille vas furtim arripuit. Sanctus
enim, ne gustaret, prohibere non valens, suspirans ad Deum, secum ingemuit. Mox
quidem unda vasis antiquo dulcorata miraculo, in saporem vertitur vini optimi.
Quo temptator experto, evolutus sancti pedibus, veniam postulat, numquam tale
aliquid obtestans se facturum amplius. Itaque,
presul licet ignorari laboraret, opus Dei non celari decuit iuxta id Raphaelis
ad Thobiam loquentis: Consilium autem regis bonum est abscondere, opera vero
Dei preclarum est enarrare. Eius
itaque, dum corpore vixit, cotidiana conversatio quam grata Deo, alta habebatur
hominibus, de die in diem proficiens, tum nobis posse non suppetit evolvere, tum
eorum verbis qui interfuere fas est uti in paucis, quo facilius lector haut
incredulus auditis animadvertat cetera. Quicquid
in rebus huius seculi habere potuit, sollicite pauperibus erogavit. Nam cum
omnibus bonorum operum floreret instantiis, tamen in huiusmodi studio nulli
comparandus emicuit. Singulis quoque diebus, ut sui attestati sunt, vix paucis
solempnitatum exceptis, ipse suis manibus pedes pauperum lavando et victum eis
ipse tribuendo, nudos vestiendo, infirmos visitando, debilibus et orphanis curam
adhibendo, Christi sudabat invigilare mandatis. Omni vigilantia omnique
sollicitudine circa curam huiusmodi die noctuque sollicitus erat assidue,
numquam frangebatur huiusmodi negocio. Idque pro spoliis mundi secum putabat,
quod miserorum adhibuit solaciis. Quem nec species ornamentorum ulla nec vana
mundi gloria vel sacra fames auri, cum talia pro peccatis ducebat, umquam
oblectabat animo, quia caelestium amore mundum cum suis postposuit omnibus, in
eo tantum solo manens corpore. (#5)
Episcopali vero sede Danorum persecutione Traiecto desolata, Daventriae sedem
ipsius elegit, Traiectensis non immemor sedis, quam corde iugiter inhabitavit.
Quam cum sepe temporis oportunitate, data pace, viseret, tamen assidue secum cum
suis doluit, quod ibidem tempus et res se inpretermisse vivere non sineret. Cum
enim plures patrum ad imitandum sibi proponeret, presertim eos qui eiusdem
ecclesiae primo fundamenta fidei in firma petra Christo ibidem posuere, scilicet
sanctos Willibrordum et Bonifacium, meritis et sanctitate precipuos, iter ad
arduum, quo precesserant, imitabiles elegit. Hos et in superliminaribus domus
cordis sui, ut Christi sequeretur vestigia, depingens, intente mentis intuitu
semper inspexit, qui sanctis vivendo moribus et exemplis, vivendi speculo, summi
Regis familiam adhuc sublevant meritorum patrociniis. Quorum alter divinae pacis
in confessione, alter sanguinis effusione, ambo tamen triumpho laureati,
miliciae caelestis iuncti sunt consortio. Horum
etenim vestigiis inherendo, semina fidei commisso gregi spargendo, vivam hostiam
semet ipsum cotidie immolando, totis nisibus ad aulam paradisi anhelando,
moritur mundo, vivificandus Christo, totus immoratur caelo. Fit lucerna Christi
super candelabrum posita, lucens omnibus in domo Christi habitantibus, contemptu
mundi apud se et coram Deo humilis. (#6)
Nec deerat illi spiritus prophetiae, quia eorum multa quae predixit ad presens
ut predicta sunt affuere, multa non longo post rei eventus veritatem attulerunt.
De Francorum etiam regibus ac de Germaniae principibus vaticinando suis tunc
intulit, quod sceptro regni, Francis ad tempus humiliatis, Germania sublimaretur
imperio, haut tamen perpetim mansuro. Cuius presagii cum plurimum evenisse
cernimus, ad futurum evenire quod restat non dubitamus. Nec
interim vir Dei cessat exercere voti compos in corpore, quod secum iam ante
figurabat iugi legis Dei meditatione. Prosequitur operando quod coepit, quia
factus est victor animi, doctor caritatis, castitatis cultor, pauperum
sustentationis amator, maerentium consolator, clero spes invicta solacii, populo
levamen infatigabile, suis omnibus a facie inimici turris fortitudinis, nec vel
adversis vel prosperis quoquam versus tramitem iusticiae deserens. Numquam ab
eius ore Christus abfuit, quem semper, quicquid ageret, infixum animo coluit.
Numquam vel lectionis vel orationis studio fatigatur, numquam operibus
misericordiae superatur. Ieiuniis indefessus, vigiliis perseverans, semper eius
labia stillabant dulcedinem, pacis foedera, salutis remedia, semper
<Christum> eius intonabant eloquia. Precedentium
igitur patrum sitibunde inherebat exemplis, memoriam eorum nunc legere nunc
audire vel colloquia vel ipse componere semper insaturabilis, quin et ipsis
laudum flores et ymnorum contexere laudes, Dei laudibus eorumque solempniis
addere. Quod
ne forsan lector titubes approbare, habes in hiis ad integrum a se.compositis
quae diei noctisque sufficiunt officiis sanctissimi confessoris Christi Martini,
qui gemma sacerdotum est, in solempnitate translationis celebrandis. Quem etiam
sibi pre ceteris specialem elegit patronum, haut dubius eius adiuvari
patrocinio. Nullis umquam frangitur obiectis, nullis lassatur circumrugientis
inimici insidiis. Tuto circumvallatus undique Dei presidio, nullius hostilitatis
arma vel fortunae saevientis impetum formidans, voto quod coepit opere strennue
complevit. (#7)
Quodam autem tempore commissi gregis ovile circulens, dum Fresonum tendere
pergit in partes, quo antiqui erroris radices, sicubi emergerent, spirituali
vomere dirueret fideique documentis corda fidelium irrigaret, Danorum impeditur
cursu. Qui mox, non mortis periculo territus, eis monita salutis intulit, quod,
errore postposito, viam veritatis arriperent, et ne a Christi famulatu eorum
arceretur obstaculo, si forsan ei nollent credere. Illis
autem indurati cordis malicia insistentibus eique poenam mortis minitantibus
‑ nec sanctus gladio cederet, si tempus non denegaret ‑ anathematis
ultionem non distulit. Quod et factum est; et plaga miserabilis eos subsequitur.
Nam subito quasi fulminis ictu execrabili peste percussi, pariter omnes ferme
mortui sunt. Quos
et sepe dum Traiecto patitur infestos, numquam impune reversi sunt ab eo. Nam
quod Dei iudicium eos ad calcem insequatur, ilico testati sunt et ipsi persepe
paucissimi, qui vitam pro preda gavisi sunt inde reducere. (#8)
Solitus enim erat in multis futura sic predicere suis, ut sermo subsequens
declarat. Presul
enim Baldricus, tunc temporis egregiae indolis adolescens ac Ricfridi comitis
filius, cum per vices dierum veniret ad eum, quodam die accersitis ad se duobus
ex suis astantibus, scilicet Ludgero presbytero et Richardo milite, spiritu
prophetico dixit ad eos: 'Hic, quem cernitis, adolescens, mihi credite, post me
erit episcopus. Per illum enim Deus locum sedis reparabit; res ecclesiae multis
rerum ornamentis augebit, quaeque locorum destructa suis erigentur diebus.' Nec
hoc semel vel bis de eodem adolescente, sed sepe suis predixerat; quod post
operum experimento res gesta predictam veritatem, mundo teste, comprobavit. Itidem
non dissimile. Quodam die missam ipso celebrante, cum legereturapostolus,
quibusdam presbyteris, quorum nomina sunt Eliolf cognomento Dodo et Rodwing de
coenobio Embricensi, inter legendum vocatis: 'Non longum,' inquit, 'mihi instat
vivendi; diligentiam honoris huic adhibete iuveni! Nam hinc post triennium et
anni dimidium me ne dubitetis ex hac carne migraturum, et hunc nostrae sedis
regimen procul dubio suscepturum.' Hoc
audito, pavore perterriti animoque percussi, steterunt inter spem et metum
positi, non modicum ammirantes illud propheticum; tum in sese obstupefactus
audientium quisque, non in vanum audita secum volvens, obmutuit mutando rerum in
cardine non dubius. (#9)
Iterum non longo post prefatus iuvenis ordinationum tempore duos secum sui iuris
ducens clericos Benno et Saxo nominatos et veniens, rogat episcopum, ut sacri
ordinis ab eius manibus susciperent benedictionem. Cui vir sanctus, ut semper
erat oris iocundi, subridens: 'Noli,' inquit, 'fili, noli me, quod prevales, ad
id opus invitare. Tuum est, inquam, quod me rogas agere; tuis, non meis - ne
obstupescas! ‑ ordinandi sunt manibus, et id primo ordinationis officium
iam anno mediante tercio tuis celebrabis in gaudium.' Ad
haec, lacrimis obortis, mente consternatur iuvenis, omnia vel tuta timens, haut
credulus auditis. Cui presul solacii manum adhibet, non modico videns eum aestu
curarum fluctuare: 'Ne paveas,' inquit, 'ad talia, nec generositatis aliquid
titubet industria. Res ecclesiae, quae nunc pauper habetur, Dei donis tibi
multiplicabitur innumeris, rerum facies inopinate mutabitur. Tu sedis aulam
Traiecto, iam multis annorum circulis et adhuc Danorum impulsu desolatam,
pristini honoris mutabis in faciem.' Haec et hiis maiora vir sanctus intimat de futuris, vera veris involvens, quae non secus quam ut dicta sunt cuncta per ordinem, ut palam est, suis pervenere temporibus. Nec opus attestari verbis, quia patet omnium oculis, quod de singulis vaticinii veritas rerum approbatur testimonio. Si
quando per internuncios invitaretur instare regis obsequio, solebat blande
respondere: 'Iustum est,' inquit, 'sublimioribus obedire potestatibus; sed et
episcopalis iuris non esse secularium se implicare negociis, ad milites Christi,
sub cuius castris militant, pertinere quis ambigit, ut ecclesiasticis induti
spiritualiter armis pro regis populique salute et pacis stabilitate cum suis
debeant Deum interpellare precibus assiduis, animarum quaerere lucra, non
sectari terrena? Milites ergo regni miliciae cingulo precincti beneficiisque
cumulati id, ut aequum est, exerceant negocii.' Sicque
inspecta lege perfectae libertatis, non blandiciis movetur ab incepto nec
illatis, si ita forsitan evenerit, iniuriis inclinatur umquam a proposito. Se
semper considerans suae nativitatis in speculo, maluit soli Deo placere quam
hominibus. Nec
dubitandum, quod vir Dei, cum sic longe ante presciret sui obitus articulum,
ardente lucerna obviam Domino se prepararet a nuptiis redeunti. Vigilavit
utique, confestim ut aperiret pulsanti, triticum mensurae Domini sui tanto magis
erogando familiae, quanto citius se cognovit Domino rationem de talento
redditurum. Nec mortem formidat, cui mori lucrum et vivere Christus erat. Pacis,
concordiae, caritatis, ut solebat, suis ingeminat monita. Spiritu pauperem,
meritis divitem, terrenis alienum, superis vicinum, prout humanis possibile est,
se anhelat facere. Ieiuniis, psalmodiarum deliciis, vigiliarum exerciciis,
elemosinarum et misericordiae, ut solebat, exhibitionibus infatigatus carnis
debitum exornare prevenit. (#10)
Nec pretereundum, quod vir sanctus, ut ipse suis quibusdam asseruit, tanta
sublimi mereretur visione visitari. Contigit
eum quibusdam diebus gravi corporis infirmitate detineri et multum suae mortis
periculum evadere desperare. Quadam die sancta Dei genitrix semperque virgo
virginum Maria, duabus de suis, Agne et Tecla, pedissequis comitata, mirandae
lucis preclara splendore astitit ei, totum implens habitaculum luminis
claritate. Qui tantae visionis aspectu territus, non loquendi, sed vix vivendi
fiduciam suscipiens, pre timore semivivus emarcuit. Cui
porta salutis, domina mundi consolationis huiusmodi medicinam adhibens omnemque
timorem cum languore detergens, inquit: 'Ne timeas, Radbode, quod eius aspectum
inspicis cui frequenter supplicas. Non te consolari mea dedignor visitatione,
qui me in tua semper habes ad Deum invocatione. Tu securus esto invigilando et
operando ut coepisti.' Confestim
ad haec verba splendor luminis non comparuit, remanente tamen diu miri odoris
fraglantia, et languor omnis, velut quodam lintheo de corpore sudor extersus,
confestim abscessit. Haec
etenim cum clam suis assereret - nolens, dum viveret, palam fieri -, cuius
formae, cuius et habitus, cuius et ornamenti sancta virgo virginum sibi
videbatur apparere, non reticuit, tamen eius pulchritudinem non posse testabatur
<satis> ammirari. Sanctas vero virgines Agnem et Teciam - sic enim,
ipso audiente, se fatebantur esse nuncupatas, tam vultuum qualitate quam vestium
scemate posse testatus est dinoscere. (#11)
Igitur ex prefati vaticinii tempore transactis triennii annique dimidii diebus,
infra pagum Trente nuncupatum suis commorans in locis vi febrium tangitur. Quod
mox ut sensit, inde suis secum iter accelerare iussit, ne, graviore invalescente
febre, fieret impossibilitas abeundi. Nam ex eodem pago circa hyemis tempora non
facilis est exitus. Nec mora, tanti patris languore turbati, iussui tamen eius
obtemperantes, versus Othmarshem pergere tendunt. Ibi etiam, si fuerint
divinitus ammoniti, dimitterent, sepulturam eligerent. Hunc locum situ decorum,
parvo tamen adhuc oratorio, sepe solebat incolere. Illic
enim ad votum suis dispositis, non defessus Dei famulatu, non languoris impulsu
fatigatus, sed vultu hilaris, mortis intrepidus, ut ad Christi convivium
invitatus, iam corpore premortuo, vivificato spiritu, nec labia cessant vel
lingua in extremis psalmorum ab organis. (#12)
Miro ferunt modo, ut astantes lacrimarum ymbre perfusi, quod similis gaudenti,
dum lingua viveret, dum oris alitus, superfuit, non cessaret semper inter
psalmos reciprocando Ecce laeti laude iocunde modulari. Sic enim incipit
antiphonarum prima de sancti Martini responsoriis a se compositis. Nec dubium
erat inter haec astantibus, quod angelicis iam tunc vallatus auxiliis nil
pertimesceret tenebrarum ymagines. Nec procul esse credimus specialis patroni
visionem, cui sic, quasi hunc alloquens, canorae vocis <salutatione>
applaudit. Tandem
Novembre finem sui claudente, diem clausit extremum, migrans feliciter ad
Dominum. Mox sanctum corpus impositum feretro clerus et populus cum ymnis et
psalmodiis omnique veneratione tanti patris exequias ducendo, Daventriae ut
appropinquabant, civitas omnis lugubri commota tumultu ruit in obviam. Vox
lugentium mixta psalmodiis maesto funeris duplicatur in officio; cum omni
honoris frequentia infra parietes ecclesiae deportatum, septentrionali plaga
tumulatur. Corpus
imponitur sarcofago, spiritus exultat in Domini sui gaudio, cui servivit in hoc
seculo, cui est honor, potestas et gloria per secula seculorum. Amen. Ga naar vertaling Vita Radbodi door Vincent Hunink latest changes here:
26-01-2011 12:03 |
|
|